Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.21.1 | Cic. Fam. 5.21.4 (English) | >>Cic. Fam. 5.21.5 |
5.21.3
neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio rerum Africanarum ; videtur enim mihi res in propinquum adducta discrimen . puto autem mea non nihil interesse , quamquam id ipsum , quid intersit , non sane intellego , verum tamen , quicquid illinc nuntiatum sit , non longe abesse a consiliis amicorum . est enim res iam in eum locum adducta , ut , quamquam multum intersit inter eorum causas
qui dimicant , tamen inter victorias non multum interfuturum
putem .
sed , ut illa secunda moderate tulimus , sic hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus , ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur , ut mortem , quam etiam beati contemnere debebamus , propterea quod nullum sensum esset habitura , nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam optare .
tu , si me diligis , fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum , qua semper caruisti et carebis , homini accidere nihil posse quod sit inhonorabile aut pertimescendum . ego , si videbitur recte fieri posse , ad te . veniam
brevi ; si quid acciderit , ut mutandum consilium sit , te certiorem faciam statim . tu ita fac cupidus mei videndi sis , ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine , nisi ex me prius quaesieris per litteras quid te velim facere . me velim ,
ut facis , diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias .
5.21.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.21.1 | Cic. Fam. 5.21.4 (English) | >>Cic. Fam. 5.21.5 |